Hľadaný výraz: Mt 13,10-17; Mk 4,10-12; Mk 4,25; Lk 8,9-10; Lk 8,18; Lk 10,23-24, Preklad: Latinský - Nova Vulgata, Počet výsledkov: 4
10 Et accedentes discipuli dixerunt ei: “ Quare in parabolis loqueris eis? ”. 11 Qui respondens ait illis: “ Quia vobis datum est nosse mysteria regni caelorum, illis autem non est datum. 12 Qui enim habet, dabitur ei, et abundabit; qui autem non habet, et quod habet, auferetur ab eo. 13 Ideo in parabolis loquor eis, quia videntes non vident et audientes non audiunt neque intellegunt; 14 et adimpletur eis prophetia Isaiae dicens: "Auditu audietis et non intellegetis et videntes videbitis et non videbitis. 15 Incrassatum est enim cor populi huius, et auribus graviter audierunt et oculos suos clauserunt, ne quando oculis videant et auribus audiant et corde intellegant et convertantur, et sanem eos". 16 Vestri autem beati oculi, quia vident, et aures vestrae, quia audiunt. 17 Amen quippe dico vobis: Multi prophetae et iusti cupierunt videre, quae videtis, et non viderunt, et audire, quae auditis, et non audierunt!

10 Et cum esset singularis, interrogaverunt eum hi, qui circa eum erant cum Duodecim, parabolas. 11 Et dicebat eis: “ Vobis datum est mysterium regni Dei; illis autem, qui foris sunt, in parabolis omnia fiunt, 12 ut videntes videant et non videant, et audientes audiant et non intellegant, ne quando convertantur, et dimittatur eis ”. 25 Qui enim habet, dabitur illi; et, qui non habet, etiam quod habet, auferetur ab illo ”.

9 Interrogabant autem eum discipuli eius, quae esset haec parabola. 10 Quibus ipse dixit: “ Vobis datum est nosse mysteria regni Dei, ceteris autem in parabolis, ut videntes non videant et audientes non intellegant. 18 Videte ergo quomodo audiatis: qui enim habet, dabitur illi; et, quicumque non habet, etiam quod putat se habere, auferetur ab illo ”.

23 Et conversus ad discipulos seorsum dixit: “ Beati oculi, qui vident, quae videtis. 24 Dico enim vobis: Multi prophetae et reges voluerunt videre, quae vos videtis, et non viderunt, et audire, quae auditis, et non audierunt ”.

1

mail   print   facebook   twitter